Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo VII, parte 4, Classici italiani, 1824, XIII.djvu/508

Da Wikisource.

2470 scmner eluctantcm , atque anhelantem, ad arduum pene illud eloquentiae jugum pervenisse videmus , quum a nobis ornatissimae ejus historiae lectitantur. Enim vero aestimetur hic ipse Jovius ab aliis, ut lubet, et subtilis Astronomus, et absolutus Philosophus, et Medicus quoque illustris, atque etiam fortunatus; ego certe istis omnibus eximiis artibus eloquentiae dotes antepono. Quid enim in ingenuo atque erudito homine aut rarius aut excellentius, aut denique etiam utilius esse potest ad utriusque vitae ornamentum ac illustrem famam splendida atque magnifica dicendi facultate, cujus uno praesidio nos ipsi, qui minima saepe victus intemperie, aut certe naturae nutu, quam ocissime perimus, et a mortis injuria vendicamur, et si qua sunt vel ad usum, vel ad elegantiam totius humanae vitae liberalibus studiis , aut casibus adinventa , ea demum nobilissime ad posterorum notitiam transferentur. Tum ego ad Musetium conversus, parce, obsecro, ab his et falsis et intempestivis laudibus; non enim aures fero adeo impudentes, ut tantum abs te benevolentiae erga me tuae tribui velim, ut qui alioquin exactissimus judex ad tribunal esse diceris, improbo vel crassiore judicio videare, quum me ad summum pene eloquentiae jugum pervenisse arbitreris. Memento te in;aenaria esse, et juxta Pontani statuam loqui, quae hispido, ut vides, supercilio sermones vel ludicros revocat ad stateram , secus ac vos Neapoli soletis in Campana vel ipsa maxime Nidia Porticu, in qua et aversos, et adversos, ut lubet, peregrinos pariter, et cives modo adulanter unguentatis illis vestris eloquentiae fluminibus proluitis, modo etiam hostiliter haustis ex sentina liquoribus foedissime conspurcatis. Sic enim me natura genuit, et usus rerum ac amicorum varietas erudiverunt, ut sicuti malevolorum periniqua et peracerba judicia ingenti animo nunc maxime contemno , ita minus veris vel ineptis laudibus nequaquam permovear, atque eas libero fastidio repudiandas putem. Et haec una quidem est via admodum salubris ad discendum , si te ipsum nihil inani persuasione sustuleris, etiam si tua tibi atque rarissimis amicorum placere videantur; tunc enim cum in gravioribus studiis, tum in hac difficillima scribendi arte aliquid profecimus, quum nihil exacte