Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo VII, parte 4, Classici italiani, 1824, XIII.djvu/509

Da Wikisource.

atque memoria scire, nihil expedite ornateque scribere posse crederemus; quandoquidem pudore simul ac doore pertinacique aemulatione libera ingenia admotis veluti facibus accendantur; et tum profecto juvat neque oculis neque toti valetudini pepercisse, cum novas con* tinuo fruges recondendo, atque avide cumulando, e refertissimis demum horreis et penuariis cellis recondito atque alacriter prolato tantarum rerum apparatu , laboris ac diligentiae tuae fructum sentis, et ex frugi timidoque agricola te nobilem repente factum et maxime opulentum contemplaris. Quod tamen mihi adhuc minime contingit experiri, veluti parum fertilem et male subactum agrum multo laboriosius quam felicius excolere contendenti; ita ut uni praesertim Sadoleto tantam messem tantamque ubertatem invideam; in ejus enim Dialogo, qui Hortensius inscribitur, quamvis eum nondum absolverit , et in duabus orationibus, quas pro Carpenthoractensi colonia adversus Judaeos faeneratores sugillata Armellini Cardinalis avaritia perscripsit, elocutionem admiramur emendatam ac plane illustrem et generosam, quam non modo ab exquisita ratione atque scientia, sed a natura singulari atque divina et quadam optima consuetudine ductam esse conspicimus. Andreas quoque Naugerius splendidum et perpolitum scribendi genus omnino est consecutus , ut ex duabus praesertim orationibus deprehendi potest, quas in Liviani Veneti Imperatoris , et Lauredani Senatus Principis funeribus habuit. In his enim est verborum copia delectorum , et sententiarum candor eximius, et in toto orationis fluxu mira lenitas , in qua nervi quidem validiores absque ulla austeritatis suspicione potius apparent quam eminent. Eum puto Venetae Historiae a fine M Sabellici conscribendae munus, quod sibi publico decreto atque stipendio demandatum fuit, egregie absolutorum, si a gravissimis susceptae apud Caesarem legationis occupationibus ad requisitam otii tranquillitatem se contulerit. Quem pacatum vitae statum libe— ralitate regia consecutum videmus Paulum Emilium stili ubertate foecundissimum senem, qui Lutetiae Gallicam historiam ab initiis reparatae libertatis ad haec usque tempora continuata serie perducit. Sicuti et Polydorus VirgiliusoUrbinas , qui res Britannicas liberaliter