Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/111

Da Wikisource.

capita cv-cvi 101

ita primum plebes extitisse, quae consurrexere contra optimates. Unde etiamnum «optimatium» et «plebis» vocabula obtinent, ubi turbis et seditionibus respublicae motae sunt, atque «optimates» dicuntur qui stant pro status tutela, «plebs» quae res novas raolitur; quando respublica1 quieta, multitudo quidem «plebs», sed illi «patres» vocantur.

CAPUT CV

RERUMPUBLICARUM CAUSSA ET OCCASIO

[i] Per hanc occasionem patres, iam natura sociales2, statini aequum ius agnoverunt, et aequi, inter se iuris fruendi caussa, sua patrimonia, suas familias, suas potestates patrias, «rebus ipsis dictantibus»3, in commune, tanquam in unam personam, contulere: namque, tum ad speciem, tum ad terrorem, patres se in ordinem direxere, ut plebis secessionibus obsisterent4.

Ordo civilis primum in terris natus et primi reges.

[2] Et ita ordo natus: quem, qui inter ipsos proceritate corporis animique ferocia emineret, regeret. Et ita regium nomen principio in terris ortum, et primi reges ipsa corporis dignitate et animi praestantia ex hac rerum natura ipsa extitere.

CAPUT CVI

RESPUBLICA QUID?

Ex ea collatione omnium ab omnibus iurium extitere respublicae. Quapropter respublica definiatur «omnium civilium utilitatum communio», quae «civitas» quoque et passim appellatur.

  1. Testo: «rep.» [Ed.].
  2. Cap. XLV.
  3. Cap. XLVI.
  4. Vide Notas, 12 [postilla marginale].