Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/64

Da Wikisource.
54 caput xlvi

vi fundendi sermonis praeditus est, quo per corpus, et ipsius ope corporis, quod finitum homines dividit1, possit cuni aliis rationem et verunm communicare. Igitur homo natura factus ad societatem veri rationisque colendam.

Humanitas et eius partes.

[2] Et, quanquam corporis utilitates animi affectus cient, quibus homines de ipsis utilitatibus pugnant2, tamen homo ita est a Deo fabricatus, ut internos animi affectus vultu laeto, moesto aliove significet et alienis vultibus conformet suos, ut ridentibus arrideat, moerentibus moereat: quae prior humanitatis pars est, nempe hominem hominis misereri; quam excipit posterior illa, hominem homini opem ferre. Atqui homo non solum ratione et sermone, sed vultu quoque a brutis animantibus differt (bestiae enim faciem habent, vultum non habent): igitur homo natura factus, non ad suas solius, ut ferae bestiae, sed ad communicandas cum aliis hominibus utilitates. Atqui natus imprimis est ad societatem veri rationisque colendam 3; igitur factus ad communicandas utilitates ex vero et ratione.

Utilitates autem ex vero et ratione sunt quae demonstrato commensu constant4, nempe aequum bonum: igitur homo natura factus ad communicandas cum aliis hominibus utilitates ex aequo bono. Societas est utilitatum communio, aequum bonum est ius naturae: igitur homo est natura socialis.

CAPUT XLVI

UTILITAS OCCASIO, HONESTAS EST CAUSSA IURIS
ET SOCIETATIS HUMANAE

[1] Utilitates ex se neque turpes neque honestae; sed earum inaequalitas est turpitudo, aequalitas autem honestas. Utilitas

  1. Principio, [§ 3].
  2. Cap. XXXI.
  3. Cap. XIX. [Ma, per un lapsus, sfuggito al Vico, il testo ha «cap. XLV»].
  4. Cap. XIX.