Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/59

Da Wikisource.

capita xxxi-xxxiv 49

CAPUT XXXI

[1] Cupiditas, ut dixi, excitatur rebus finitis corporeis1. Hae autem sunt corporis utilitates. Igitur humanum genus, originis vitio per primi parentis Adae lapsum contracto, a contemplatione aeterni veri ex mente pura ad fluxa suspicienda ex fallaci sensuum iudicio traductum est, et a pietate Summi Numinis ex puro animo ad diligenda sensuum idola perturbato affectuum turbine correptum, atque adeo ab animi honestate ad corporis utilitates sectandas transversum actum.

[2] Atque habes principia sacrae historiae demonstrata: Adamum a Deo creatum, natura integrum, suo vitio lapsum.

CAPUT XXXII

Atqui haec tria sunt fundamenta omnis theologiae revelatae: igitur habes principia revelatae theologiae demonstrata.

CAPUT XXXIII

PRINCIPIUM OMNIS HUMANITATIS

Sed homo Deum aspectu amittere omnino non potest suo, quia a Deo sunt omnia et quod a Deo non est nihil est. Nam Dei lumen in omnibus rebus, nisi reflexu, saltem radiorum refractu cernere cuique datur. Quare homo falli nequit nisi sub aliqua veritatis imagine, vel peccare nequit nisi sub aliqua boni specie.

CAPUT XXXIV

VIS VERI

Hinc aeterni veri semina in homine corrupto non prorsus extincta, quae, gratia Dei adiuta, conantur contra naturae corruptionem.

  1. Cap. XXIV.