Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/65

Da Wikisource.

caput xlvi 55

corporis, quia corporis, fluxa; honestas autem aeterna, quia aeterno vero constat, et quidem mente constat1. Fluxa aeternum non possunt gignere, nec corpora quid supra corpu2. Occasio autem caussa non est: quod Hugo Grotius in hac disputatione, cuius est cardo, non vidit. Non igitur utilitas fuit mater iuris et societatis humanae, sive ea sit necessitas, sive metus, sive indigentia, ut Epicuro, Macchiavellio, Hobbesio3, Spinosae, Baylaeo adlubet: sed occasio fuit, per quam homines, natura sociales et originis vitio divisi, infirmi et indigi ad colendam societatem, sive adeo ad celebrandam suam socialem naturam raperentur.

Utilitas et necessitas occasiones humanae societatis.

[2] Igitur id gravissimum eius exemplum est, quod, Ulpiano referente4, Paedius ait. «Quotiens lege aliquid unum vel alterum introductum est, bona occasio est cetera, quae tendunt ad eandem utilitatem, lege supplere5». Homo erat factus ad Deum contemplandum colendumque et ad ceteros homines ex Dei pietate complectendos, quae erat honestas integra6: bonae igitur occasiones fuere usus et necessitas7, quibus divina providentia8, «rebus ipsis dictantibus», ut eleganter ait Pomponius9, hoc est ipsarum sponte rerum, homines, originis vitio dissociatos, non ex honestate integra, quae ex animo tota erat, prae Dei pietate, quia non integros, sed ex aliqua honestatis parte, nempe ex corporis utilitatum aequa-

  1. Cap. XIX.
  2. Lem. III [Proloquium, § 35].
  3. Testo: «Obbesio», corretto nelle postille marginali e nell’errata-corrige ms.[Ed.].
  4. Dig., I, 3 (De legibus), 13 («Nam, ut ait Paedius»).
  5. Ulpiano, veramente, scrive: «vel interpretatione vel certe iurisdictione suppleri» [Ed.].
  6. Cap. XVIII.
  7. Institutiones Iustinianeae, I, 2 (De iure naturali, gentium et civili), § 2 («Ius autem gentium»).
  8. Institutiones, eodem titulo, § 11 («Sed naturalia quidem iura»).
  9. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 11 («Novissime»).