Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/66

Da Wikisource.
56 capita xlvii-xlviii

litate, quia1 magna et bona parte corruptos, ad colendam societatem retraheret.

[3] Quamobrem concludendum, uti corpus non est caussa, sed occasio ut in hominum mente excitetur idea veri2, ita utilitas corporis non est caussa, sed occasio ut excitetur in animo voluntas iusti.

CAPUT XLVII

IURTS NATURALIS DEFINITIO

Aequum cognoscitur, bonum eligitur: igitur ius naturale est ex electione boni quod aequale cognoveris.

CAPUT XLVIII

FAS SEU IUS NATURALE IMMUTABILE

[ij Hoc ius, quia aeterno vero constat, «fas» sapienter latinis dictum a «Fato», hoc est aeterno rerum ordine; quatenus divus Augustinus definit «sanctio et veluti vox divinae mentis»3, qua Deus homini iustum aeternum fatur et dictat: unde hoc ius immutabile manet. Quare, uti falsae vulgi persuasiones, quibus putant solem bipedalem, stellas exigua lumina, nihil quicquam demutant ingentem syderum magnitudinem, quam astronomia invictis rationibus demonstrat, ita vel perturbationes animorum vel barbararum gentium absurdi mores nihil quicquam ius naturae demutant, quod aeterna demonstravimus constare ratione.

[2] Et si quandoque mutari videtur, ibi non ius, sed facta mutantur. Ut quum quis, vitae impetitus, cum aliter eam servare non possit, iniustum aggressorem occidit, ibi non est homicidium, sed poena, quam is iure superioris de aggressore iniusto in solitudine sumit, non aliter ac civilis potestas ca-

  1. Cosí il testo a stampa in correlazione al poco precedente «quia non integros». Ma nelle postille marginali e nei due errata-corrige il Vico, quasi certamente per una svista, emendò «quia» in «quae», che guasta il senso [Ed.].
  2. Lem. III [Proloquium, § 35].
  3. De civitate Dei, lib. V, cap. 9.