Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/67

Da Wikisource.

capita xlix-l 57

pitis reum capite plectit in civitate. Et qui subripit aliquid, unde in rerum omnium inopia victitet seu vitam dietim sustentet, ibi non est furtum — non enim animo lucrandi facit, — sed est pacti usus, quo inter homines societas aequi boni a natura ipsa fundata est, de qua mox dicemus.

CAPUT XLIX

FUNDAMENTUM HUMANAE SOCIETATIS SOCIALIS
NATURAE COGNITIO

[1] Fundamentum autem omnis humanae societatis Florentinus1 statuit socialis naturae nostrae cognitionem, «cum inter nos», inquiens, «cognationem quandam natura constituat, consequens est hominem homini insidiari nefas esse». Atqui «insidiari» est «per falsa nocere»: tu igitur ex contrario conficias hominem homini per vera iuvare fas esse.

Metaphysica iurisprudentiae parens.

[2] Atque haec est intima philosophia, nempe naturae humanae cognitio, ex qua Cicero2conabatur iurisprudentiae principia repetere; non praestitit tamen.

[3] Haec autem «cognatio naturae» est, qua ab uno principio, nempe Deo, humani animi ortum habent, quod supra demonstravimus3; et ab uno omnium parente Ada humana corpora prognata sunt, ut supra demonstravimus quoque4; ita ut omnes homines sint, ut dicebat Cicero5, natura consanguinei.


CAPUT L

DE DUPLICI RERUM SOCIETATE NATURALI:
ALTERA VERI, ALTERA AEQUI BONI

Sed vidimus6 homines natura factos ad communicandum cum aliis tum rationem et verum, tum utilitates ex aequo

  1. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 3.
  2. De legibus, I, [5].
  3. Cap. XI.
  4. Cap. XIV.
  5. In libris De republica.
  6. Cap. XLV.