Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/68

Da Wikisource.
58 caput li

bono, sive adeo ex vero ipso. Hinc ex ipsa hominis sociali natura duplex existit naturalis rerum societas: altera veri, altera aequi boni.

CAPUT LI

UTRIUSQUE SOCIETATIS LEGES

[1] Prioris societatis lex est: «Bona fide agito», quod idem sonat ac «ex vero vivito», qua lege stat omne ius naturale: unde in iure romano passim «bona fides» pro ipso «iure naturali» accipitur 1.

Veriloquium — Sedulitas.

[2] Eius legis duo sunt summa capita: alterimi quo iubetur veritas dicti, quae «veriloquium» dicitur; alterum quo iubetur veritas facti, quae proprie appellanda esset «sedulitas», quae est gestio rei sine dolo. Romani iurisconsulti eleganter prius caput concepere illa formula «ex animi tui sententia», posterius altera illa «dolus malus abesto».

[3] Ex priori huius legis capite sciscitanti percontantive ius est ut sibi verum dicatur; et hoc caput prohibet ab omni dicto mendacia, omnes orationum decipulas, omnes cavillos, omnes scrupolositates subtilitatesque verborum, et vel cum hostibus generositatem commendat, et rapere, non furari victorias.

Fides — Veritas fundamentum iustitiae.

[4] Dicti veritate continetur promissi fides, quam Cicero statuit «iustitiae universae fundamentum»; sed, per haec quae nunc dicimus, is multo rectius fundamentum omnis iustitiae, cum Democrito, ipsam, et fidei et omnium aliarum virtutum matrem, statuisset veritatem.

[5] Posteriori2 legis capite damnatur omnis fraus, insidia,

  1. Ut Dig., L, 17 (De regulis iuris), 57 («Bona fides»); XXV, 1 (De actionibus empii et venditi), 1, § 1.
  2. Cosí emendato, nei due errata-corrige, «posterioris» del testo [Ed.].