Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/129

Da Wikisource.

caput cxxix 119

pienissimo iure». Qui hac proprietate optimi iuris agri fuere patrum, antequam Servius Tullus censum instituisset, quo etiam patrum agros oneri census subiecit. Altera proprietas iuris optimi est ut sit quam certissimum. Quod ius optimum ius fortissimum maiorum gentium fuerat1: postea, vi per leges adempta, in iuris civilis auctoritatem necessitatemque mutatum est2. Qua acceptione, romanorum fundi sunt iuris optimi, utpote de quibus reivindicationis formula prodita erat3; nam, acceptione priori, non sunt, quia census oneri et iuri quiritium subiecta.

CAPUT CXXIX

IUS QUIRITIUM QUODDAM IUS FEUDALE ROMANUM

[1] Nam ius quiritium quoddam ius feudale romanorum fuit. Etenim clientelae a Romulo patribus sunt permissae, quibus patres commissos sibi clientes docere iura et in caussis tueri debebant; clientes vicissim patronos obsequio prosequi.

Obsequium idem ac homagium — «Homagii» etymon.

[2] Id obsequium in iure feudorum dicitur «homagium», quod, apposite ad rem nostram, «hominii nexum» cultiores eius iuris interpretes dicunt, et, rectius quam a verbo graeco ὁμόω), «iuro», dictum quasi «hominis agium», ab exercitio iuris nexi, quo optimi nexos invitos agebant ad operas quas detrectassent.

Eaedem obsequii ac homagii partes: honor et fídes —
Servitium militare.

[3] Cuius obsequii, ut in feudis, erant etiam apud romanos partes duae: honor erga patronos et fides, quae in re feudali «fidelitas» appellatur, nimirum de operis patrono praestandis. Ex qua fide, etiam publice et diu post libertatem populo

  1. Cap. CIV.
  2. Cap. CXVII.
  3. Cap. CXXVII, in fine [§ 3].