Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/130

Da Wikisource.
120 caput cxxix

assertam, plebei de suo aere militarunt: quae «opera militaris» iure romano, iure autem feudorum dicitur «militare servitium».

Quorsum traditio nexus in mancipationibus? — Ius quiritium
feudis adstrictius — Dominia bonitaria tenutae feudorum.

[4] Hoc ius nexi patres in plebem usque ad eiusdem turbas et secessiones obstinavere. Sed et fundi romani sine nexus traditione alienari iure optimo non poterant: nexus enim erat signum quod emptor venditori in assignatione fundi patrum succederet, ita ut nexus traditio perpetuus esset patrum assensus in romanorum fundorum alienationibus, qualis hodie in feudorum alienationibus seniorum assensus est. Quin sine auctoritate ne utiliter quidem obligabantur: namque acceptilatio in actibus legitimis a Papiniano numeratur, qua stipulationum obligationes tolluntur. Hinc praetores sua aequitate naturali nihil ius romanorum quiritium demutabant: itaque talis naturae erant bonitaria dominia, quales hodie sunt in re beneficiaria quae dicuntur «tenutae feudorum», quae meri sunt facti.

Ius romanum ex feudis, non ex iure romano feuda.

[5] Igitur vides non has esse scintillas quasdam, ut Oldendorpius dicit, ex quibus feuda initium cepissent, sed ex clientelis et maiorum gentium feudis ius civile commune, ac proinde romanum quoque, sumpsisse exordia.

Duella et feuda cum iure violentiae recurrunt.

[6] Et postquam a Germania aliisque septentrionum plagis barbari Europam invasere, a quibus omne ius in vini et manum collatum est, iisdem recurrentibus caussis, quas supra exposuimus, et duella et feuda, atque adeo aliud ius gentium, Grotius1 putat, sed rectius antiquissimum ius maiorum gentiam, sed aliqua in parte mutatum, rediit.

  1. De iure belli et pacis, II, 8, 1, 2.