Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/135

Da Wikisource.

caput cxxxv 125

consilio institutae, sed moribus ipsis ad bellicam iustitiam1 imbutae sunt, et in iure civili communi, quae perpetua quaedam belli meditatio esset, versabantur.

«Obvagulatio» et «pipulum» erant maiorum gentium querelae —
«Quiritatio» romanorum — «Clarigatio» — Conditiones condictiones factae.

[4] Tamen ex iure civili communi bellis, ut iusta essent, denunciationem addidere, quae item ex iure maiorum gentium proveniebat, apud quas fuerat «obvagulatio» et «pipulum» 2, quae duo satis significant infantiam eorum temporum quibus nata sunt, cum domini vagitu, qui puerorum, vel pipatu, qui pullorum est proprius, res sibi raptas querebantur. Id apud romanos dictum «quiritare», implorare fidem quiritium, patrum romanorum, quorum erat imperium3. Ex hoc iure civili communi convenere gentes in denunciationes bellorum, quae denunciatio iure foeciali romano «clarigatio» dicta, qua foecialis clara voce res repetebat, quae nisi restituerentur, indicebat bellum. Atque ex hoc minorum gentium iure conditiones, sive repressalia iuris maiorum gentium, condictiones factae sunt iure civili.

Ius maiorum gentium iustitiam,
ius minorum sollemnia bellorum spectat.

[5] Ex quibus vides ius maiorum gentium internam bellorum iustitiam dictare, nempe rerum repetitionem, quod est idem ac sui tutelam: ius gentium minorum externam, quae in sollemnitatibus bellorum spectatur, ut summae potestates bella gerant, nec, ante quam condixerint sive denunciaverint, gerant.

  1. Cosí corretto, nelle postille marginali, «virtutem» [Ed.].
  2. Ex vulgari lexicorum eruditione.
  3. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 9 («Omnes populi»).