Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/136

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
126 cap

CAPUT CXXXVI

DE IURE NATURALI GENTIUM
ET IURE NATURALI PHILOSOPHORUM

[1] Hoc ius civile commune, quod diximus1, est ius commune omnium populorum, quod dicit Gaius2 ubi ius civile definiti «omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur». Idque divina providentia3, quia, rebus ipsis dictantibus4, inter gentes seorsim ad cuiusque populi tranquillitatem ipsarum moribus explicavit; quo civiles potestates, id divisim edoctae, facilius coniunctim in iura bellorum convenirent. Quod ius communibus gentium moribus explicatum est ius naturale iurisconsultorum, a iure naturali philosophorum longe diversum, quod ii ad rationis aeternae libellam severissime exigunt.

Solemnitates iuris minorum gentium vetustiorum, a recentioribus remissae,
a philosophis contemptae — Omnis respublica stat iure certo.

[2] Sed enim, cum respublicae optimatium, ut inferius dicemus, ferme omnes sint vel sub regna redactae vel in libertatem resolutae — quae duae rerumpublicarum formae ex ordine magis naturali quam civili reguntur, ut inferius dicemus quoque — iisdem de caussis iuris maiorum gentium vetustiorum custodia, qua potissimum stabant antiquae optimatium respublicae (namque id eius reipublicae proprium, custodia patrii moris, ut inox etiam dicetur), est relaxata; et ita in privatis rebus agendis ea violentiae imitamenta, quae supra memoravimus 5, cessere. Et sic cessere iuris civilis communis solemnitates; et ius populorum seu gentium commune propius accessit ad ius naturale; et solemnis mancipatio, exempli gratia, in simplicem

  1. Cap. CXXX.
  2. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 9.
  3. Cap. XLVI, § «Igitur» [§ 2].
  4. Cap. VI, VII e VIII.
  5. Cap. CXXVI.