Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/137

Da Wikisource.

caput cxxxvi 127

traditionem abiit; et ita simplex rei traditio inter modos acquirendi dominii iure naturali gentium est numerata. At enim iure naturali philosophorum sola animi destinatio a domino facta de transferendo rei suae in alterum dominio id transfert; et natura quidem humanae societatis signum aliquod postulat, ut supra diximus1, sed quodcumque, sive verbis sive adeo nutu, sat est, ipsius autem rei traditio necessaria non est. Sed quia respublicae, etiam regiae, etiam liberae, in iure civili seorsim sibi condendo pro suae cuiusque reipublicae forma, nempe ex ordine naturali, non ad vera, sed prorsus incerta naturae, sed ad certa spectarunt, quae ad vera naturae propius accederent; iccirco deliberati animi de transferendo rei dominio in dominis signum firmius quam verba et nutus esse voluerunt.

Ius naturale gentium ex certo mixtum —
Ius naturale philosophorum a certo merum.

[3] Cum igitur iurisconsulti romani, ex quibus corpus iuris romani coaluit, floruerint cum respublicae ferme omnes vel liberae essent vel regna, nil mirum si, quum de modis dominii acquirendi agunt et de contractibus, ius naturale mixtum nempe ex certo defíniunt, non ius naturale philosophorum, quod recte «merum» Grotius appellat. Quare laudandi qui, in titulo Institutionum De iure naturali gentium et civili, virgulam expungunt, in quibus est Hermannus Vulteius2; omnium qui commentarios ad eam iuris partem scripsere facile princeps. Haec si Grotius advertisset, is certe iurisconsultos romanos super eo argumento non reprehenderet; qui ipsi, si antiquissimis temporibus, quibus omnes respublicae fuere optimatium, scripsissent, ius naturale gentium describerent, quod ius civile romanorum proprium hactenus putatum est3.

  1. Cap. XLV.
  2. Per contrario il Vulteio, In Istitutiones iuris civilis a Iustiniano compositas commentarius4 (Marburg, 1613), p. 11, scrive: «De iure naturali, gentium et civile» con la virgola [Ed.].
  3. Cap. CXXVIII.