Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/142

Da Wikisource.
132 caput cxli

phrasi, tres has conditiones cuiusque reipublicae merae «leges fundamentales», unanquanque suae, appellatione maxime propria dicere eleganter possis.

CAPUT CXLI

PROPRIETAS CUIUSQUE REIPUBLICAE MERAE

Respublicae optimatium moribus reguntur.

|i] Respublicae optimatium merae reguntur moribus, quibus gentium iure fundatae sunt. Natura enim mores legibus antiquiores tulit. Et ea reipublicae forma tota stat iuris custodia; quia consilium non fuit ut patres quicquam demutarent: quin, contra, utilitas suadebat ut acriter custodirent mores gentium, super quibus suura fundarunt imperium, uti supra descripsimus1. Qua custodia romani, quia ceteris gentibus praestitere, ut in libro secundo demonstrabimus, gentium iure universi terrarum orbis potentes facti.

Mos maiorum quid? — Primae leges quae? — Prima exempla quae? — «Exemplum edere» proprie quid? — Cur severae poenae «exempla» dictae? — Cur exempla legibus antiquiora?

[2] Atque hic ille est mos maiorum, quo poena quae, exempli gratia, a duumviris in Horatium dictata sub Tulio fuerat (quod primum iudicium de capite civis populum romanum vidisse Cicero testatur; unde supra nos confecimus2 romanos id ius, cum versemur in ipsis reipublicae initiis, a iure gentium accepisse), ea ipsa poena Domitius Nero, a senatu hostis reipublicae iudicatus, ut Svetonius in eius Vita refert, more maiorum damnatus est: cuius formulae vim cum Nero ignoraret, ubi eam edoctus est, supplicii ignominia commotus, occidi sustinuit quam expectare. Sed haec ipsa formula iudicii publici, qua Horatius perduellionis damnatus est, et a latinis scriptoribus, ut vidimus, dicitur «mos maiorum»; haec,

  1. Cap. CIV, § «Ad eam» [18].
  2. Cap. CXXXIV.