Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/141

Da Wikisource.

caput cxl 131

unum est reipublicae corpus et unius animo regendum. Natura autem unus homo; sed, et ad similitudinem naturae, unus aliquis ordo civium, vel populus universus aut maior eius pars, quae pro universo habetur, in comitiis convocata instar unius.

CAPUT CXL

LEX FUNDAMENTALIS CUIUSQUE REIPUBLICAE MERAE

[1] Et ita rerum natura comparatum fuisse necesse est ut respublicae fundarentur et exleges aut liberi legibus se submitterent.

Optimatium.

[2] Ubi enim infirmi et omnium rerum indigi, salutis caussa, ad aliquot fortium virorum praesidium vel in tutum aliorum agrum confugerunt, ibi fortes habere agri dominium, receptos colere, ac proinde illos imperare, hos parere, ius est quod «maiorum gentium» supra diximus1. Ad cuius antiquissimi iuris normam, rempublicam venetam optimatium et natura ipsa fert et historiae produnt constitutam.

Regiae — «Lex regia» Ulpiani quid?

[3] Ubi cuncti unius fidem implorarunt, quod bellis plerumque accidit, ut vieti a victore serventur, ut asiani ferme omnes, inter quos degeneres optimates regnabant; ibi ea sit conditio imperandi, uti Crispus Liviae dicebat, ut non aliter ratio constet quam si uni reddatur. Quae est «lex regia» Ulpiani2, nempe regni meri conditio, uti conditiones passim «leges» dicuntur.

Liberae.

[4] Postremo, ubi universi ex aequo legibus se submittunt, ibi neminem eminere aequum est. Itaque, cum ipsa Ulpiani

  1. Cap. CIV, § «Ad eam» [18].
  2. Dig., I, 4 (De constitutionibus principum), 1, pr.