Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/151

Da Wikisource.

caput cxlviii 141

CAPUT CXLVIII

QUAENAM IN QUAQUE REPUBLICA MERA EST IURISDICTIO?

[1] In republica optimatium mera ius omne in pectore ordinis arcanum servatur. In republica mere regia asservatur in regii «pectoris scrinio», ut Bonifacius VIII pontifex momentosissime loquitur1. In mere libera in suffragiis populi in comitia convocati.

«Ius ex ordine» proprie quid?

[2] Hinc quicquid ordo, concepta verborum formula, iubet, ius est; atque id est proprie «ius dicere», «ius edere»; et quicquid ea formula ex ordine emittitur, «ius ex ordine», supple «editum», appellatur. Unde passim in iure romano «ius» pro «formula» accipitur.

Vis iuramenti in principis verba — «Constitutiones principum» cur ita dictae?

[3] Quicquid autem princeps summus mente sive animo legislatoris ore profert, ius est: unde iuramentum obsequii, seu, ut vulgo dicunt, fídelitatis in romanos principes sic latini satis graviter dicunt «in principis verba». Quod iuramentum indit reipublicae formam regni meri: eo enim populus omne suum ius principi et in principem transfert. Quare iura a principibus istis dieta proprie «oracula», ut passim in legibus Codicis appellantur. Sed «constitutiones principum» satis momentoso vocabulo dici consueverunt, quod principes, statim ac legislatori animo quid constituunt, ius condunt.

«Lex popularis» unde dieta?

[4] Quod autem populus liber in comitiis iubet, «lex» proprie dicitur. Non quod literis perscripta sit et legatur: non enim scriptura legem, neque non scriptura consuetudinem; sed ius-

  1. Libro sexto Decretalium, I, 2 (De constitutionibus), 1.