| Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
| 142 | caput cxlix |
iussus expressus legem, taciti mores consuetudinem faciunt. Nam spartanis leges erant Lycurgi, in quibus tamen et ilia: ne leges scriberentur; et consuetudines feudorum, uti et cuiusque municipii, quanquam in scripturam redactae, consuetudines tamen manent. Itaque «lex» dicitur a «lectione» seu numeratione suffragiorum, a quorum maiori numero lex suam vim habet et potestatem.
Iurisdictio proprie dieta definitur.
[5] Itaque iurisdictio est formula, quam, sive scripto sive dicto, ordo vel rex, animo iuris condendi, emittit, quod proprie est «ius edere», «ius dicere»; vel est formula, aut scripto aut dicto proposita, qua populus universus aut maior populi pars suffragiis iubet.
Quae «legislatio» appellatur?
[6] Atque hoc iurisdictionis genus, qua potestas stimma civilis ius dicit, dicitur in specie «legislatio».
CAPUT CXLIX
DE PRIMIS LEGIBUS
Primae leges unde sic dictae? — Prima latinae linguae infantia.
[1] Sed et supra vidimus[1] id ius in Horatium a duumviri dictum «legem» appellatam: haud sane a legenda scriptura, namque ore prolata est, et quidem quodam cantu prolata, ut latius alibi, unde «carmen» dictum; non a legendis suffragiis, nam Tullus duumviros creavit, qui legem conciperent: a legendis autem iuris arcani exemplis. Id sane commode diceretur de romanis, quibus diu post minores gentes fundatas civitatem Romulus constituerat, ut supra dictum est[2]. At de lege agraria, quacum ortas respublicas supra diximus quo-