Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/160

Da Wikisource.
150 caput cl

et satis dura lectione coniiciunt legendum «lege Bruti Iunia»: quod nominandarum legum genus in historia romana insolens omnino est. Quare alii «tribuniciam» dictam opinantur quod Brutus tribunus celerum Tarquinii regis fuerat 1. Sed nescio an satis commode haec dicant, ut Brutus, qui regum eiiciendorum auctor fuerat praecipuus et, sola nominis Tarquinii offensione, Collatinum se consulatu abdicare coegit, dederit nomen legi, qua leges regias abrogat omnes, a magistratu qui fuerat cum regno et sub regno, et odio regni, dictatori non amplius «celerum tribunus», sed «equitum magister» nomine additus est.

Leges regiae dictae «curiatae» — Principio «curiata comitia» eadem ac «tributa». — Centuriata diu post libertatem incoepere.

[4] Sed non est ut tantopere eruditissimi viri torqueantur. Nam leges regiae «leges curiales» dictae fuerant, ut Pomponius2 tradit, a curiatis comitiis, quae Budaeus3 ibi «comitia tributim coacta» recte interpretatur. Neque, tum et multo post, alia comitiorum ratio Romae fuit. Centuriata enim comitia pro censu et aetate inibantur: censum quidem Servius Tullius instituit, sed eum Brutus, ut infra dicemus, oppressit, et re ipsa diu post reges eiectos census in republica libera iacuit.

«Curiatarum» invisum nomen in «tribunitias» mutatum — De sacris curiatae leges mansere vi alia — Cur rex sacrorum creatus? — Cur adoptiones lege curiata fiebant? — «Sacra paterna» pro «patria potestate».

[5] Leges igitur curiatae idem sonabant ac «regiae»; ac proinde ea appellatio invisa erat, nomen mutatum est, res mansit, et exinde «leges tribuniciae» dictae sunt, et ita ab historia romana — non «plebiscita», non «privilegia» — fere semper nominantur. De sacris tamen leges «curiatae» dictae mansere, sed vi prorsus alia, utpote quae in comitiis ferebantur, in qui-

  1. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 11 («Isdem»).
  2. Dig., eod. tit., 2, § 6, vers. «Et ita».
  3. Annotationes in Pandectas, commentarium ad legem alteram De origine iuris (I, 2).