Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/159

Da Wikisource.

caput cl 149

et Homerus de suis heroicis regibus passim narrat. In republica autem regia «principum placita» proprie sunt «populo scita»; quae in repubjica libera «leges». Namque, uti Cicero in sua republica caput illud de legibus concipit: «Suffragia populi libera sunto, optimatibus nota»; ita in optimatium republica ea lex converteretur: «Formula seu ius ex ordine editum esto, plebi scitum», hoc est plebi notum, quia in ea republica plebs ordini paret. In republica regia ius est a principe constitutum, quod momentose «principis placitum» dicitur «populo publicatum», quod idem est ac «populo scitum», «populo notum»; quia in ea republica universus populus, nempe et plebs et ordo regi parent.

Publicatio legis in republica optimatium «plebi scitum», in regia «populo scitum» est — Quando «plebiscitum», quando «plebisscitum» scribendum.

[2} Nam publicatio legum, quae vulgo dicitur — et nihil aliud est nisi legis probatio, qua cives ab eius obligatione ob ignorantiam excusari non possunt, — in republica regia «populo scitum», in republica optimatium, ut Venetiis, «plebi scitum» quam proprie, tam eleganter dicenda esset. Quod recte intellexit Baldus, vir satis acutus nec humaniorum literarum piane rudis, quum dixit «plebiscita» (leges tribunicias romanorum) non uno sed duplici «s» scribenda esse, quando grammatici a verbo «sciscere», pro «iubere», derivatum id vocabulum volunt.

De lege tribunitia, qua leges regiae abrogatae.

[3] Hinc facile praetervehas illas eruditorum syrtes de lege tribunicia, qua Pomponius1 leges regias abrogatas narrat: nani ea lata est a Lucio Iunio Bruto, consule, non tribuno plebis, nam tribuni plebis post multos annos secessione plebis in montem Sacrum primi creati sunt. Quibus angustiis redacti, mendum ibi loci putant subesse, ubi, ut mox videbimus, nullum subest;

  1. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 3 («Exactis»).