Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/158

Da Wikisource.
148 caput cl

veneti (quae optimatium respublica, quia iisdem ex caussis ex quibus antiquissimae, ut supra diximus1, orta est, quamplurimum de antiquissimis refert) reos puniunt ex simili re alias iudicata, quam ipsi verbo dicunt «caso seguio»: re autem ipsa puniunt pro iustitia et prudentia, quae ex re nata eos iudices monent; quod est ipsissimum «ius incertum» Pomponii2. Et historia romana diu hac acceptione «leges» nominat, qua acceptione «privilegia» appellant iurisconsulti, ut apud Livium videre est; et Cornelius Tacitus in historia legum in illa verba: «Secutae leges (nempe privilegia) aliquando in maleficos ex delieto... latae». Quam antiquitatem retinuerunt leges Corneliae, leges Iuliae, sed significatione praesenti «legum», ut sint formulae poenarum in crimina generatim conceptae.

Postremo «leges» a «legendis suffragiis».

[8] Postremo «leges» a «legendis suffragiis», ut supra diximus3, appellatae, sed significatione unde «legumem», «spicilegium» dieta sunt: ex qua ipsum «legere» postea dictum est, qua significatione legimus scriptum.


CAPUT CL

DE PLEBISCITI ET PLEBISSCITIS

Antiquissima plebiscita, regum placita plebi nota.

[1] Haec summae potestatis civilis iussa in republica optimatium sunt proprie plebiscita. Quorum illustre exemplum nobis Livius reliquit in horatiano iudicio, in quo, «concilio populi (rectius «plebis» dixisset) advocato», duumviros creat, qui dictant legem, sive, ut diximus, exemplum edunt, quo Horatius condemnatur; quem morem Aristoteles in Ethicis, ubi de consilio agit, antiquissimarum rerumpublicarum fuisse testatur,

  1. Cap. CXXVII, circa finem.
  2. Cap. CXLI, § «Atque» [2].
  3. Cap. CXLVIII, § «Quod autem» [4].