Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/168

Da Wikisource.
158 capita cliv-clv

CAPUT CLIV

UT RESPUBLICAE ITA LEGES EMENDANTUR

Hinc onmis legum interpretatio a doctrina civili moderatur, ut leges priores ad posteriores trahantur1, seu posteriores ad priores pertineant2.

CAPUT CLV

DE RERUMPUBLICARUM RECURSU

[1] Sed est quidam rerumpublicarum ad sua principia recursus, unde primo in terris natae sunt, qui hactenus est animadversus a nemine, quia hactenus vera rerumpublicarum principia latuere, quae supra diximus3.

Ex pluribus rebuspublicis liberis σύστημα una fit optimatium, ut hollandensis — Cur appellatur «Alte Potenze»? — Cur dicuntur «Ordines»? — Cur «Status»? — Cur mittunt colonias?

[2] Ubi enim plures civitates liberae (et idem sane foret si plures reges summi) in unum corpus coeunt, ex ipsis una respublica optimatium, caussarum natura recurrente, componitur, ut nostris temporibus helvetii et hollandenses, apud antiquos achaei; eamque ob caussam, alienos fines non transcendunt, sed acriter suos custodiunt, et potissimum principem urbem, ut achaei, situ ipso, Corinthum. Et hollandenses quidem hanc vini intellexerunt, quum suam rempublicam appellarunt «Alte Potenze», hoc est plura summa imperia in unum corpus composita, quae tutela, quam ex hominis potentia natam diximus4, Constant. Et «Ordines» quoque dicunt, quia, ut optimatium respublica, ordinis tutela unice nititur. Et rerumpublica-

  1. Dig., I, 3 (De legibus), 26 et 27 («Non est novum» et «Ideo, quia»).
  2. Dig., eod. tit., 28 (» Sed et posteriores»).
  3. Cap. CIV, § «Sed quae» [2].
  4. Cap. CXXIV [sic per capp. LXXIV, CXXXVIII].