Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/172

Da Wikisource.
162 caput clvii

astra sub idolis, ac proinde falsos deos observarent, quibus, ad hebraeorum discrimen, in sacris libris nomen «gentium» relictum est. Quod latius libro secundo explicabimus.

[7] Et ita divinus iuris circulus circumactus, ut ius omne humanum, coeptum, ut vidimus1, a divino, per hanc rerum, quam hactenus narravimus2, successionem, ad ius divinum redeat tandem; et societas veri, a Deo inter homines incepta, ut supra demonstravimus3, per hanc iuris maiorum gentium, iuris civilis communis et iuris minorum gentium in bellis perpetuam successionem, in Deo ipso consistat.

CAPUT CLVII

DE REBUSPUBLICIS MIXTIS

Fidei imploratio est subiectionis confessio.

[1] Ex bis tribus rerumpublicarum formis meris, quas hactenus vidimus, aliae postea respublicae temperatae, quae natura merae sunt, pacto mixtae. Cuius temperaturae ratio est: quia, ubi qui summum imperium habet, ad id sibi ab aliena iniuria vel vi tutandum, alienam, sive domi, sive foris, fidem ultro implorat et in fidem recipitur, nisi aliter pacto convenerit, res ipsa ei dictat subiectionem. Unde «fides», ut vidimus supra4, latinis significat «protectionem et imperium», et «implorare fidem» «implorare potestatem, protectionem», «recipere in fidem» «recipere sub protectione et imperio». Dixi «ultro»; nam, si bello coactus se dedit, iure victoriae civilem libertatem amittit. Ita quae potestas civilis summum suum imperium alteri ultro subiicit, aliquam libertatis partem retineat necesse est, pro qua obtinenda alienum auxilium im-

  1. Cap. CIV, §«In statu» [5].
  2. Cap. CIV., § «Proinde» [11].
  3. Principio et cap. XLV et cap. L.
  4. Dicto cap. CIV, § «Atque» [19].