Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/175

Da Wikisource.
164 caput clvii

«Leges sacratae» unde dictae? — Unde tribuni plebis «sacri»
et «Sacer mons» appellatus?

[2] Haec pacta iurisiurandi sacramento firmata sunt «leges sacratae» ex veriori, quam Festus refert, opinione. Ita in republica natura libera Theseus populum atheniensem1, in republica natura optimatium Lycurgus Heraclidas2 iurare in suas quisque leges adegere: quia ex natura reipublicae quisquesuae, et populus atheniensis et spartanus, ordo legibus subiectus non erat3. Lucius autem Brutus, asserta populo romano libertate, maxime quia regum electio iam inde a Numa fuerat populi, ut Livius tradit, eum iurare adegit de regibus nunquam postea restituendis. Et tribunos plebis, quia plebs metuebat ne populus olim eos abrogaret, legibus sacratis primum constituere in monte, quem proinde Sacrum appellarunt, et in tribunos plebis iuravere: quo iuramento, suam rempublicam, quae a Bruto iam natura libera facta erat, natura liberam sunt quoque contestati. Unde optimates, in tot tantisque cum plebe certaminibus, quot omnes in romana historia paullum versati norunt, tribunatum arcanis quidem artibus infirmare, nunquam convellere palam ausi 4.


Cur Lex XII Tabularum iuramento firmata non est?

[3J Lex vero XII Tabularum iuramento sacrata non est, quia et optimates nolebant ea confessione profiteri populum romanum natura liberum esse; et decemviri, qui affectabant tyrannidem, ut sequenti anno re ipsa docuere, noluerunt eo iuramento sua nefaria consilia impediri; et plebei ipsi, qui ab optimatibus aequum ius ea lege exprimere volebant — cetera, ut connubia, magistratus, sacerdotia, suae libertatis iure porro tracturi, uti,

  1. Plutarchus, in Theseo.
  2. Idem, in Lycurgo.
  3. Cap. LXIII.
  4. Vide Notas, 24 [postilla marginale].