Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/185

Da Wikisource.

caput clxiv 175

eleganti Ciceronis phrasi utar, «praescriptae auctoritates», sive formulae in quas populus leges iuberet, quibus, ut diximus, senatus fíebat populo legum auctor sive adprobator; vel quae oeconomiam sive dispensationem rerum publicarum complecterentur, ut de pecunia belli necessitatibus pacisque ornamentis ex aerario subministranda, de honoribus tribuendis (unde a senatu decreti denegatique triumphi); vel quae senatus, tanquam tutor — non dispensator, non auctor, sed actor1 — pupilli absentis (nam auctoritas a praesente praesenti in re praesenti praestatur), per se ipsum expediebat, ut de legationibus quas mitteret vel admitteret; vel quae senatus, tanquam tutor pupilli infantis (nam auctoritas pupillo, qui gnarus sit eius quod gerat, praestatur), item per se ipsum transigebat, ut de hostibus iudicandis, foederibus feriundis2.

De iuribus et iniuriis sociorum — De publicis agrorum finibus in Italia — De expellendis aliquibus ab Italiae finibus — De armando consule.

[2] Quare a senatu hostes iudicati, et sine senatus auctoritate, seu perscripta conditionum formula, caudinum, numantinumque foedus improbatum: quod, ut ferocis populi erat bella iubere, ita erat sapientis senatus per legatos iure omnia experiri prius quam armis, et bellorum videre iustitiam, et bella ipsa, non, ut barbari solent, internecione, sed foederibus definire. Atque bhuc revocanda quoque senatusconsulta de cognoscendis iuribus iniuriisque provinciarum: unde ab antiquissima et hactenus ignorata origine, quam nos libro secundo explicabimus, senatus romanus dictus est «ara sociorum».

Et huc revocanda quoque senatusconsulta de publicorum finibus agrorum, de quibus Italiae civitates ambigerent, et de arbitriis regum populorumque recipiendis, de quibus caussis omnibus patres erant veluti perpetui iudices arbitrique a populo romano constituti; vel postremo erant tanquam de rebus sive absentis, sive infantis pupilli domini, ut in rebus calidis

  1. Le parole comprese nei tratti furono aggiunte nei due errata-corrige [Ed.].
  2. Vide Notas, 27 [postilla marginale].