Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/186

Da Wikisource.
176 caput clxv-clxvi

de certis hominum rerumque generibus cito Roma Italiaque expellendis, ut de sacris bacchanalibus apud Livium; et in postremis reipublicae periculis illud senatusconsultum, quod ob id dicunt «summum», de armando consule, et ut videret «ne quid respublica detrimenti caperet».

CAPUT CLXV

IURIS AUCTORES

Prius «iuris auctores» iuris domini — Postea «iuris auctores»
custodes iuris.

Et per Philonis legem confirmata natura reipublicae libera optimatibus mixta, qualein Lucius Iunius Brutus implorando adversus tyrannos populi fidem instituit, ut supra diximus1, patres iurisditionem, seu iuris dominium, retinere, illa ratihabitione eius quod populus iussisset, quam supra exposuimus2, non ultra potuerunt, ex quo iuris dominio «iuris auctores», «iuris domini» dicebantur. In eo tamen perstiterunt, ut scientiam iuris sibi conservarent arcanam; unde «iuris auctores» postea non iuris domini, sed iuris custodes dicti, qui iura in caussis tuerentur.

CAPUT CLXVI

PRAETOR ROMANI IURIS CUSTOS

Senatus custos iuris publici — Ius testamenti praetorii — Praetor
in iure dicundo custos iuris privati.

[1] Atque id egere ut, quemadmodum senatus tuebatur ius publicum perscriptis formulis, in quas populus leges iuberet — quae formulae, ut supra diximus3, Ciceroni appellantur «praescriptae auctoritates», — ita praetor romanus praescriptis formulis, in quas iudices iudicarent, tueretur ius privatum, et ita praetor esset minister iuris in actibus legitimis, quibus

  1. Cap. CLVII, § «Ubi optimates» [3].
  2. Cap. CLXI.
  3. Cap. CLXIV.