Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/180

Da Wikisource.
170 caput clxi

De marmore capitolino iudicium — Senatusconsulta «leges» sub principibus dieta — «Comitia imperii» quae sub principibus? — Quae «lex imperii»?

[2] Marmor autem capitolinum nihil aliud servat quam senatusconsultum, quo senatus principi romano de more obsequium profitetur: quod non ipsa lex regia, sed legis regiae effectus esset, ut senatus pro universo populo obsequium principi iuret. Cum quo Dionis locus componi potest. Nam qui legum indicem legerit, non infrequens viderit sub principatu, maxime Claudii, senatusconsulta «legum» appellatone donari. Praeterquamquod locutio Domitiani tempora redolet, ut nedum senatus universus, sed sanctius consilium de imperii romani delatione aut successione habitum, «imperii comitia» vocentur. Sic Galba «comitia imperii transigere» a Tacito dictus est, quibus Pisonem adoptat; et Titus Vinius et Cornelius Laco consules, Marius Celsus consul designatus et Ducennius Geminus praefectus Urbi soli adfuere. Ita senatusconsultum capitolino marmori commendatum «lex imperii» dictum est1.

CLXI

DE AUCTORITATE SENATUS IN REPUBLICA ROMANA
LIBERA OPTIMATIBUS MIXTA

[1] Ex his quae hactenus disseruimus de rerumpublicarum cum merarum, tum mixtarum natura, omnis romani iuris et romanae iurisprudentiae, tum in statu libertatis, tum sub principatu, effluit tanquam ex suo fonte cognito.

Senatus auctoritas ex dominio iuris in tutelam iuris translata.

[2] Namque in republica natura libera, sed ex optimatibus mixta, auctoritas senatus, quae prius fuerat iurisditio2, tran-

  1. Cod. Iust., VI, 23 (De testamenti), 3.
  2. Capp. CXVI et CXLVII.