Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/181

Da Wikisource.

caput clxi 171

sit in iurisdictionem, in auctoritatem senatus, quae non amplius est dominium iuris1, sed est tutela iuris: transit in formulam quae ius tuetur, non condit.

Senatus auctoritas prius erat ratihabitionis genus.

[3] Etenim, asserta per Brutum populo romano libertate, sed nondum «tribuniciis tentationibus», ut cum Livio loquar, omnino constabilita, patres ut iurisditionem apud se retinerent, quicquid populus prius iussisset, postea patres eius fiebant auctores. Quae auctoritas re ipsa ratihabitio erat, quae est propria dominorum2: unde, ut idem Livius notat, ea res semper «spectabat», saepe erumpebat «ad vim».

[4] Libertatem igitur romanam — super tribunicias tentationes, quibus plebs romana primum ius aequum, mox connubia, deinde magistratus et imperia, tandem sacerdotia varie tentavit et tenuit — Quintus Publius Philo dictator, Livio appellatus «popularis», tribus legibus anno ab Urbe condita ccccxvi constabilivit, quas, eodem historico tradente, «iucundissimas plebi, adversas nobilitati tulit, quibus plus eo anno domi acceptum cladis, quam victoriis (quae multae et magnae fuerant) foris auctum imperium patres credebant»3.

Una lege Philonis dictatoris populus romanus imperii dominus
ex patrum confessione declaratus.

[5] Earum autem legum una fuit: «ut plebisscita omnes quirites tenerent», ubi Livius vocem «quirites» ex iuris romani scientia momentose in loco maxime suo retinet. Iamdiu enim, lege sive Hortensia, sive Horatia, sive utraque, plebisscita romanos omnes tenebant aequa legibus potestate. Itaque hac lege per eam plebisscitorum occasionem factum ut «appellatio»4, vulgo «titulus», potestatis civilis romanorum, qua patres in ordine dicebantur «quirites», ipsorum confessione ab ordine ad populum transferretur universum.

  1. Cap. CXLVIII.
  2. Cod. Iust., IV, 28 (Ad senatusconsultum Macedonianum), 7.
  3. Livius, VIII, 12 [Ed.].
  4. Cap. CXXX.