Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/179

Da Wikisource.

caput clx 169

vigorem». Quae est «lex regia» Ulpiani1, lex imperii romani2, conditio, natura regni, sive imperii summi, quod populus universus, salutis caussa, ultro defert ad unum3.

CAPUT CLX

DE LEGE REGIA

Nullam convincunt Taciti Annales — Silentium historiae latinae universae — Invidia nominationis — Temporis, quo lata est, inconstantia.

[1] Nam quicquam sane aliud praeterea de lege regia disserere dispudet. Cum Cornelius Tacitus, rerum romanarum sub principatu scriptor incomparabilis, non aliam ob caussam «suprema Augusti» et «initia Tiberii» statuit Annalium principia, nisi ut lectores moneat quibus artibus respublicae ex liberis transformentur in regias: quibus artibus sane neque Augustus neque Tiberius quicquam habuissent opus, si populus romanus in maximis comitiis regnum ipsorum alterutri detulisset. Ecquae alioqui romanorum historicorum oscitantia foret: de minutissimis rebus levissimisque leges commemorare; tantam vero, quanta est, qua orbis terrarum imperium tam insigniter mutatum est, omnes silentio transmittere? Quae prudentia eaim legem nomine appellare tam odioso, quod romanis Tarquiniorum memoraret tyrannidem?4. Quando Augustus id sedulo vitavit, qui, ut Tacitus notat, non regno, neque dictatura, sed «principis nomine» constituit rempublicam. Quare unius graeci scriptoris locus5 dignus non est, qui haec omnia conturbet, maxime cum de eius legis tempore tam varient opiniones, ut alii ad Augustum, alii ad Tiberium, ad Claudium alii, alii denique ad Vespasianum usque eam referant.

  1. Cap. CXL.
  2. Cod. Iust., VI, 23 (De testamentis), 3.
  3. Cap. CXL.
  4. Cap. CXXXVIII, (a) [5-9].
  5. Cassii Dionis, LIII [18, p. 582 e].