Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/210

Da Wikisource.
200 caput clxxxii

CAPUT CLXXXII

IUS ANTIQUUM FICTIONIBUS TOTUM SCATENS

[1] Hinc ius antiquum romanum fictionibus totum scatens: appellatione autem «iuris civilis romani» et ius praetorium heic amplector, quod sane iuris romani universi pars quaedam fuit1. Hinc in quamplurimis caussis conceptos pro natis, vivos pro defunctis, defunctos pro vivis haberi; quemque tria capita gerere; filios, servos in acquisitionibus sub parentum vel dominorum persona latere; alios gerere aliorum personas; tempora, quae nondum transierunt, produci; tempora, quae iam transierunt, retroagí; tempora dissita coniungi; tot iura personata, nuda nomina sine re, nuda iura sine honorum commodis; tot imaginarias venditiones et simulatas violentias2 iure civili; tot actorum rescissiones et in integrum restitutiones iure praetorio celebrali.

Ius civile antiquum iuris naturalis fabula — Per certum erumpit verum — Ius civile antiquum imitatur naturam — Prisca iurisprudentia poema quoddam.

[2]3 Sed per has omnes iuris civilis antiqui fictiones, quas ex latiori genere, cum Iustiniano in Institutionum prooemio, «iuris antiqui fabulas» dixeris, et per quas iurisprudentes iuris civilis certum curabant4, per eas ipsas fictiones et fabulas, iuris naturalis verum erumpebat 5. Quare quod in specie dicitur de adoptione6 — eam imitari naturam —

  1. Institut., I, 1 (De iure naturali, gentium et civili), § 3 («Constat autem»).
  2. Cap. CXXIV.
  3. Nel ms. del Vico cominciava qui un altro capitolo, segnato per disattenzione anch’esso col numero CLXXXII, restato nel testo a stampa, ma espunto nelle postille marginali [Ed.].
  4. Cap. CXVII.
  5. Cap. CXXV.
  6. Dig., XXVIII, 2 (De liberis et posthumis heredibus instituendis vel exheredandis), 23; Institut., I, 11 (De adoptionibus), § 4 («Minorem»).