Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/214

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
204 caput clxxxiii

est1, et, publica vi constituta, primae extitere respublicae. En lyra: publicum imperium, cui ferae factae sunt obsequentes2.

Prima sapientiae poetarum.

[7] Sed et inter praecipuas poeseos laudes illa numeratur: quod prima fuit in terris sapientia poetarum.

... Fuit haec sapientia quondam
publica privatis secernere, sacra profanis,
concubitu prohibere vago, dare iura maritis,
oppida moliri leges incidere ligno.

Sapientiae partes tres.

[8] Sapientia autem partibus continetur tribus. Quarum prima est divinarum rerum contemplatio, qua Plato sapientissimus fertur. Secunda est rerum in natura abditarum cognitio, qua «sapientes» antiqui physici dicti (ut Ibales milesius, unus ex septem Graeciae sapientibus3). Tertia est humanarum rerum prudentia, qua septem Graeciae sapientes appellati, qui monita in vita adprime utilia reliquerunt, et romanis Sempronius Σοφός4, et Scipio Nasica «Corculum»5 dicti, qui iurisprudentia maxime floruerunt.

Quaedam iurisconsultis romanis cum oraculis communia.

[9] Citra dubium romani iurisconsulti, testimonio Ciceronis, dicti «oracula civitatis»; et apud latinos de solis oraculis et iurisconsultis «responsa» dieta. Et, uti ex adytis oracula, ita ex iure arcano responsa data; et, uti ab oraculis, cum

 dictae per carmina sortes,

tum

 vitae monstrata via est.

  1. Cap. CV, CXVII, CXXXIV.
  2. Vide Notas, 34 [postilla marginale].
  3. L’esempio addotto fra parentesi è una postilla marginale non rifusa nelle Notae [Ed.].
  4. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 37 («Fuit»),
  5. Dig., l. c., vers. «Caius».