Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/217

Da Wikisource.

caput clxxxiv 207

CAPUT CLXXXIV

UNI ROMANI SAPIENTIAM HEROICAM CONSERVARUNT

Iurisconsulti romani gentium sapientes.

[1] Hanc heroicam sapientiam, a primis gentibus acceptam, uni in terris romani, utraque illa, quam diximus1, iuris et libertatis custodia, inter suos integram conservarunt; et scientiam rerum divinarum suis auspiciis, rerum humanarum, tum publicarum suis magistratibus et imperiis, tum privatarum iuris peritia item sua, patricii, atque adeo usu ipso rerum, ipsi sibi tradebant: quibus addidere literaturam heroicam quoque suam, ita ut iurisconsulti romani eleganter et vere «gentium sapientes» dici possint.

Cur uni in terris romani iurisprudentiam invenerunt?

[2] Atque heic sane miror cur tot tantaque praeclara ingenia, quae iurisprudentiam romanam doctissimis atque eruditissimis commentariis illustrarunt, desiderium dubitandi incesserit neminem cur uni romani iurisprudentiam in certam ab ipsis solis conflatam scientiam in terris invenerint. Nani, si id virtute effecere, spartani romanis fortasse fortiores; si philosophia, romani atheniensibus ne comparandi quidem; si regni potentia, nulla trium monarchiarum priorum eam est suspicata. Si hanc quaestionem sibi proposuissent, fortasse veras iuris et iurisprudentiae romanae caussas nunc iam exploratas haberemus.

Cur non spartani? — Cur non athenienses? — Cur non assyri,
persae ac monarchae reliqui?

[3] Non enim iurisprudentia inter spartanos nata, quia iis Lycurgi lege cautum erat ne leges scriberentur: quare apud eos nulla interpretatio necessaria, nam semper praesenti

  1. Cap. CXXVI.