Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/218

Da Wikisource.
208 caput clxxxiv

lingua leges loquebantur. Hinc, quanquam respublica diutissime ad octingentos ferme annos durarit — quo temporum spatio, in civitatibus quae aditum non prohibent peregrinis et commeatus civibus permittunt, linguae ferme totae mutentur — iura apud spartanos, moribus mutatis, quos octingentis annis mutari necesse fuit, lingua semper praesenti, eadem esse videbantur. Non inter athenienses, quia apud ipsos leges in annos singulos, ut inutiles aut rigidae repertae, ita in singulos annos a nomothetis, per populum in id creatis, mutabantur. In monarchiis iudices prudentia et iustitia spectati ex ordine naturali ius in singulis caussis dicunt, quod semper est aliud pro caussarum diversitate.

[4] At romani, ubi plebs a patribus legem XII Tabularum, hoc est ius aequum scriptum, expressit, custodia iuris adversum hanc libertatem praestitit ut patres ius romanum privatum conservarent; et, quia lex scripta erat et lingua mutaretur, scientia interpretandi iuris necessario inter ipsos nata est. Quam necessitatem adauxere patres eo regni consilio, quod nullam aliam de iure privato legem consularem, ut supra diximus, tulerint, ut, quando ius arcanum lege XII Tabularum palam factum, saltem iuris sive actionum formulas ad leges XII Tabularum accommodatas patricii arcanas haberent. Quae, in specie maxime propria, merito, ut Pomponius refert1, «ius civile» appellantur, utpote ex quibus iurisprudentia romana, sive adeo iurisprudentia in terris inter romanos orta est.

Regula distinguendi in iure romano quid sit iuris gentium,
quid iuris civilis.

[5] Quod heic attente notari velinm, namque hic Pomponii locus, ut postea videbimus2, nobis κριτήριον erit quo in iure romanorum distinguatur quid a iure gentium acceperint, quid vero ipsi introduxerint.

  1. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2,; 4 («His legibus latis»), vers. «Haec disputatici».
  2. In disquisitione legis XII Tabularum, libro II [parte II, cap. 36-7].