Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/223

Da Wikisource.

caput clxxxv 213

Theologia iurisconsultorum — Platonis de immortalitate animorum doctrina — Doctrina Malebrancii de intelligibili extensione — Iurisconsulti romani, iurisprudentiae ductu, in Platonis doctrinam concessere.

[11] Hanc a gentibus accepere romani theologiam et perfecere iurisconsulti. Nam, ut Plato inter graecos postea invictis rationibus firmat animos supra corpus esse ac proinde immortales, et has corporum imagines sive ideas, quanquam corporum sint et corporum occasione in nobis excitentur, corporeas non tamen esse demonstrat — quam doctrinam Malebrancius, novo et eleganti excogitato «intelligibilis extensionis» vocabulo, nostris temporibus multa cum laude expolivit; — ita iurisconsulti, ipsius iurisprudentiae romanae ductu, alio proposito, nempe legum interpretandarum, idem affirmant, quum aiunt iura esse individua, quae solius substantiae incorporeae proprietas est. Nam, quia individua, dicunt non constare corpore, sed intellectu consistere, et, quia individua, non corrumpi («rumpere» enim dividere est); ac proinde iura quosdam substantiae incorporeae et immortalis modos esse, nempe animi humani, quem omnis iuris statuunt domicilium et sedem. Et ita iurisconsulti, ipsius iurisprudentiae romanae vi, omnis graecorum sapientiae imprudentes, ad platonicos accessere.

Iura non sunt modi corporum, contra Celsum.

[12] Nam quod Celsus iurisconsultus ait1 iura esse corpora «qualiter se habentia, ut bonitas, salubritas, amplitudo», id ex viri philosophia, non ex philosophia iurisconsulti romani dictum est: quando supra demonstravimus2 aequalia corpora fieri quidem inaequalia posse, at geometricam vel arithmeticam aequalitatem aeternam esse; et iura non in fluxis corporibus, sed in ipsa aequalitate aeterna constare; et corpora quid supra corpus — fluxa aeternum — non posse gignere.

  1. Dig., L, 16 (De verborum significatione), 86.
  2. Cap. XLIV.