Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/224

Da Wikisource.
214 caput clxxxvi

CAPUT CLXXXVI

CUR ROMANI REGNI ARTIBUS PRAECLARISSIMI

[1] Et haec eadem ipsa apud patricios romanos iuris gentium custodia praestitit ut ipsi essent, praeter ceteras orbis terrarum gentes, regnandi artibus preclarissimi: ut poeta nihil quicquam ex obsequio, sed prorsus ex vero, omnibus ingenii et eloquentiae artibus Graeciae permissis, de populo romano autem dicat:

Tu regere imperio populos, Romane, memento:
Hae tibi erunt artes...

Quia consuetudo est optima legum interpres1, et ius gentium est quaedam generis humani consuetudo: unde id ius passim, in iure romano et apud historicos, philosophos, oratores, legas «gentium moribus» definiri.

Romani ad imperium natura facti.

[2] Itaque nulla natio terrarum orbem melius rexit romana; ut, quando hominum optimi primi respublicas legibus sive moribus, ut supra diximus2, fundarint, eorum posteri eius iuris scientiam familiari ac perpetua traditione, uti Lycurgus suas volebat doceri leges, patricii custodirent. Atque adeo ius naturale gentium super ceteras nationes romani custodientes, ab ipsa gentium natura ad orbis terrarum imperium, ut virtute et iustitia parandum, ita sapientia regendum facti.

  1. Dig., I, 3 (De legibus), 37.
  2. Cap. CXLI.