Vai al contenuto

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/234

Da Wikisource.
224 caput clxxxxiv

In republica mere optimatium ordo civilis regnat.

[4] Respublica autem mere optimatium tota ex ordine civili est, nam continentissima novi condendi iuris: unde omnia, ut diximus1, ex ratione civili, sub colore exemplorum, aguntur, transiguntur.

Quid in republica mista?

[5] Itaque, ut respublica romana, natura libera, facta est ex optimatibus mista, ita ordo naturalis ordine civili potior fuit. Et ius praetorium pro caussarum utilitate, immo pro voluntate praetorum, mutabile apud romanos extitit, quod aequitati naturali faceret satis, cum aliqua tamen iuris civilis observantia; et quo magis romana libertas invaluit, eo crevit magis praetorii iuris auctoritas, ut iam tempore Ciceronis2 non amplius iurisprudentia apposite ad legem XII Tabularum, sed ad edictum praetoris accommodate traderetur.

[6| In republica romana denique regia, sive sub principatu mista optimatibus et libertati, maxime celebratus est ordo naturalis: apud praetores, edictis sub aliqua legis XII Tabularum reverentia; apud principes autem, constitutionibus, sine ullo amplius iuris antiqui respectu.

CAPUT CLXXXXIV

III

DE LEGIBUS EX ORDINE ET EXTRA ORDINEM

Leges ex ordine, consulares.

[1] Lex autem ex ordine erat lex a populo iussa ex auctoritate senatus iam facta tutelae, hoc est ex formula a senatu concepta et per senatorium magistratum ad populum lata, ut

  1. Cap. CLXXXXI, § «In republica mere optimatium» [3].
  2. De legibus, lib. I.