Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/235

Da Wikisource.

caput clxxxxv 225

supra diximus1. Eaque erat consularis ut plurimum, quandoque praetoria, dictatoria, interregia, ut supra diximus quoque2.

Leges extra ordinem, tribuniciae.

[2] Leges extra ordinem fuere tribuniciae omnes, quae non ex auctoritate senatus, non ex formula in senatu concepta, latae sunt, et dictae sunt proprio vocabulo «plebisscita».

Cur iis privilegia irrogata?

[3] Hinc privilegia, quae plebisscitis sunt irrogata, omnia sunt contra ius legis XII Tabularum, illo capite sancitum: «Privilegia ne irroganto». Quia senatus auctoritas prae ceteris in eo erat, ut lex XII Tabularum esset, ut diximus3, finis omnis aequi iuris, et proinde fons omnis interpretationis.

Cur privilegia ius extraordinarium inducunt? —
Unde «crimina privilegiata» dicunt?

[4] Hinc et hodie privilegia dicuntur ius extraordinarium statuere, quum ius statuant sive diversum sive adeo adversum iuri quod omnes tenet; et crimina vulgo «privilegiata» dicuntur, de quibus non pro stato et solemni iudiciorum ordine quaeritur, vel ex quibus in reos poenae supra communem conditionem exasperantur.

CAPUT CLXXXXV

IV

DE SENATUSCONSULTIS EX ORDINE
ET EXTRA ORDINEM

[Senatusconsulta ex ordine] — Quid «sententiae loco» dicere?

[1] Senatusconsultum ex ordine erat ad consulis relationem, quae erat formula rei publicae deliberandae, super qua

  1. Cap. CLXI, § «Namque» [2].
  2. Cap. CLXIII [ma corr. cap. CLXIII].
  3. Cap. CLXXVI.