Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/239

Da Wikisource.

caput clxxxxviii 229

per quam iudices ad facti veritatem perveniant: extra ordinem sunt, quum, tanta iudicialium actorum solemnitate spreta, aliqua tamen servantur, ex quibus iudex, veri securus, res iudicet.

CAPUT CLXXXXVIII

VII

DE IUDICIIS DIRECTIS ET UTILIBUS
PRO RERUMPUBLICARUM NATURA

[1] Praeterea omnis iurisdictionis, tanquam fontis tres rivi, ius directum, ius rigidum, ius aequum.

Ius directum.

[2] Ius directum est ius quod facto aequatur, illudque nedum regit, sed dirigit, hoc est exacte regit, exaequat: unde «ius directum» appellatur.

Ius rigidum.

[3J Ius rigidum est ius facto verbis aequum, sententia iniquum. Et dicitur «ius strictum», «ius summum», «apex iuris», quia toto verborum genere custoditum.

Ius aequum.

[4] Ius aequum est ius sententia facto aequum, verbis iniquum. Et dicitur «aequitas naturalis», «utilitas iuris», quia ea ratione ius utile est, non iners feriatur aut nequam nocet.

Iustitia vel iniustitia legislationis est:...

[5] Circa ius sive legem, dum dictatur, stat iustitia vel iniustitia.

... rigor vel aequitas, interpretationis.

[6] Circa ius sive legem iam dictatam stat rigor vel aequitas.