Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/240

Da Wikisource.
230 caput clxxxxix

In qua republica iudicia directa?

[7] In omni republica, ubi iudicia non agitantur legibus in commune praescriptis, omnes actiones sunt directae, quanquam severae, ut in Horatium1, vel invidiosae, ex quibus ostracismo Athenis, privilegiis Romae clarissimi viri pulsi2.

In qua utilia?

[8] In omni republica ubi iudicia conceptis in universos legibus celebrantur, si sit optimatium, regnat ius rigidum, ex spartanorum iurisprudentia3; si sit libera, viget aequitas, quae apud multitudinem regnatricem eloquentia est obtinenda4; si sit regia, et aequitas quoque regnat, sed solis rerum momentis, ut regnum decet, pensitata.

CAPUT CLXXXXIX

VIII

DE ELOQUENTIA FORENSI
PRO RERUMPUBLICARUM NATURA

Hinc Athenis eloquentia floruit; spartani verborum rudes; romani, dum respublica optimatium viguit, rudes quoque; dum viguit libertas, eloquentes regnarunt; sub principatu, elegantia iurisconsultorum invalescente, eloquentia in iuris caussis obmutuit. Veneti forensem eloquentiam obscuro loco natis permittunt, et ita contemptibilem fecere. Neapoli vero forensis eloquentia in privatis iudiciis ad summos honores aditum patefacit (magna species libertatis sub regno!), nam in iudiciis publicis, quae crimine Constant, non tanti habetur.


  1. Cap. CXLIX, in principio et § «Ad haec» [1 e 7].
  2. Cap. CLXIII.
  3. Cap. CLXXXI.
  4. Cap. CLXXXVII, in principio et § «Et hac» [1 e 8],