Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/250

Da Wikisource.
240 caput ccviii

fieri debebant ad principum orationes — unde passim «orationes principum» pro «senatusconsultis» in iure dictae,— ita ut principis oratio successerit consulis relationi, ex qua senatusconsulta ex ordine fiebat1. Et sic ad manum regiam res rediit2.

CAPUT CCVIII

III

QUESTIONIBUS CRIMINUM EX ORDINE NATURALI

[1] Ad haec ipse Augustus crimina coepit cognoscere, «summa — ut Svetonius refert3 — lenitate».

Publicorum iudiciorum historia.

[2] Nam principio leges a duumviris, deinde a quaestoribus in reos severissimae dictatae. Postea in crimina a lege XII Tabularum severissimae quoque sancitae; et, ante et post XII Tabulas, privilegiis mitiores quidem, sed et in singulos irrogatae. Postea a Sylla, quaestionibus perpetuis, iterum in commune et severae conceptae. Mox etiam, legibus consularibus in singulos, ut in Milonem, latae quaestiones; unde ab Augusto, legibus Iuliis, quaestiones perpetuae, at leniores, restitutae: cuius rei argumento est, quod legem de maritandis ordinibus, ut idem Svetonius memorat, «quia aliquanto quam ceteras severius emendasset, prae tumultu recusantium perferre non potuit». Tandem praefectus Urbi de criminibus coepit cognoscere, qui ex legibus ita decerneret poenas ut benignitati etiam consuleret.

Leges Corneliae Iuliae, hodie «tituli accusationum».

[3] Quapropter leges Corneliae Iuliae mansere «accusationum tituli», quibus praefectus Urbi pro arbitrio moderaretur.

  1. Cap. CLXXXXV.
  2. Cap. CXLI,; «Atque» [2], in fine.
  3. In eius Vita, cap. 33.