Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/268

Da Wikisource.
258 conclusio

auctoritate naturali, ad suae divinae imaginem aseitatis, ingenitum — auctoritate iuris monastica exertum, auctoritate oeconomica et optimorum virtute in statu exlegi, auctoritate civili et virtute optimatium in regnis heroicis in ius naturale gentium propagatum, et una romanorum virtute, qua omnes orbis gentes subiugarunt, perenniter custoditum (et, quia una romanorum virtute perenniter custoditum, omnes orbis gentes romanis victae cessere) per iuris optimi in statu exlegi, iuris optimatium in primis rebuspublicis, iuris quiritium in romana, (primum directi ante legem XII Tabularum, deinde post eam legem iuris romani rigidi in republica libera, tandem iuris romani benigni sub principatu) perpetuam successionem — ad Deum redit, quod iubet veri Numinis religionem. Atqui veri Numinis cognitionem omnis divinae et humanae eruditionis principium finemque demonstravimus: iurisprudentia autem est divinarum et humanarum rerum notitia. Igitur unum universi iuris principium unusque finis est planissime demonstratus: et tum ius, seu iustum, est a iustitia aeterna, nempe Deo, qui est omnis legislationis principium; tum ius, seu iurisprudentia, est a iustitia aeterna, nempe Deo, qui omnis aequae interpretationis est finis.


CONCLUSIO

Atque habes, amplissime Francisce Ventura, ex uno principio rerum — mente — et elementis, ut ita dicam, tribus — Nosse, Velle, Posse — per unum mentis conatum ad Verum1, ope divini luminis, hoc est invicti ad verum assensus, omnem humanitatem a Deo existere, a Deo regi, ad Deum ipsum redire; et sine Deo in terris nullas leges, nullas respublicas, nullam societatem, sed solitudinem, feritatem et foeditatem et nefas esse.



  1. Cap. XXXV.