Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/71

Da Wikisource.

capita liv-lv 61

haec tria esse praecepta iuris seu iusti, non axiomata iuris sive iurisprudentiae, contendant et disputent, ob id ipsum quod agnoscant eas esse quasdam a natura insitas et quasi consignatas animis nostris, κοινὰς καὶ φυσικὰς ἐννοίας. Quasi iurisprudentia esset ars quaedam quae solis praeceptis et non demonstratione quoque constaret, de qua diximus supra1, ita ut eius principia homini essent sumenda foris: cum, ob id ipsum quod sint quaedam communis naturae notiones, sunt legitimae scientiae principia, ut demonstravimus2.

CAPUT LIV

SOCIETAS VERI IN SOCIETATE AEQUI BONI
INEST ET VICISSIM

Et veri et aequi boni societas ex divinae proprietate originis3 ita est comparata, ut utraque in altera contineatur. Et quidem in societate aequi boni inest veri societas: nam in commerciis is qui sciscitanti verum rei pretium id mentiens intendit et impensius aequo auget, is ei subripit ingens bonum, nempe arbitrii libertatem, qua uteretur, si verum precium nosset. Contra, in societate veri societas aequi boni subest: nam qui percunctanti verum celat, maximum ei subripit bonum, veritatem.

CAPUT LV

VERUM FONS OMNIS IURIS NATURALIS

[1] Hinc verum est omnis iuris naturalis principium.

«Vere vivere» quid?

[2] Quare saepe in iure romano «verum» sumitur pro «aequo bono»4 sive adeo pro «iusto»5, et est locutio vul-

  1. Cap. XXXVII.
  2. Princípio, [§ 3].
  3. Cap. II.
  4. Instit., I, 4 (De ingenuis), pr.
  5. Dig., XXIV, 1 (De donationibus inter virum et uxorem), 25 («Sed et si vir»).