Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/82

Da Wikisource.
72 caput lxix

nos supra1 stultitiam definivimus, iudicant. Quare falsum illud Medeae:

... Video meliora proboque;
Deteriora sequor,

nisi verbum «video» cum suo momento accipiatur, quo id verbum verbo «cerno» levius est, nam per affectuum tenebras «video», non in veri luce «cerno». Igitur invertenda sententia: si cerno meliora, deteriora non sequor: quod nos duum febri aegrotantium exemplo firmavimus. Qui vero in delicias et vitae luxus effusi sunt, peccant ex ignorantia sui: qui, quia se ipsos ignorant, se per ocia et per sensus delicias quaerunt. Negligentes autem et incauti peccant ex ignorantia suarum rerum, quas suas esse ipsos scire oportebat.

CAPUT LXIX

DE POENIS IN UTRAQUE SOCIETATE RERUM

[1] Et omnes peccantes, ob id ipsum quod omnes ignorantes peccant, iure naturali necessario poena manet, sive ii in alios, sive adeo in se ipsos aliquid turpe admiserint2; et hoc iure poenam ipsi rei de se sumunt. Sed, quia nemo est qui miser fieri velit3, verius est ut ipsi rei sint necessarii huius generis poenarum ministri, quas de ipsis sumit aeterna ratio, iustitia aeterna, Deus4.

Propria poena quae?

[2] Hoc autem poenae genus est omnium maxime proprium, a «poenitendo» dictum, nempe prave facti conscientia, quae nihil aliud est nisi ignorati veri pudor, quantum ex ignoratione veri turpitudo conflata est.

  1. Cap. XXVII.
  2. Cap. XXX.
  3. Principio, [§ 2].
  4. Cap. LVIII.