Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/87

Da Wikisource.

caput lxxv 77

quentia» stoicorum. Quae duo quia Hugo Grotius bina falso putaverit — ex quo errore factum ut hanc ipsam iuris naturalis divisionem antiquorum interpretum, quam iudicio reprehendit, usu tamen eius eximiae tractationis De iure belli et pacis amplectatur — res digna est quam ex iisdem nostris principiis paullo altius repetamus.

[2] Deus Optimus Maximus, infinita sua potentia, sapientia et bonitate, creavit ad sui similitudinem hominem, et potentia dedit ei esse, sapientia nosse, bonitate velle, quo vult suum esse suumque nosse, sive adeo suae naturae perfectionem.

[3] Ex tertio hoc Dei beneficio existunt duae iuris naturalis partes: altera, qua homo suum vult esse; altera, qua suum vult nosse. Unde homines aequo ferme studio, ne dicam acriori, scire quam esse desiderant, et impense delectantur quum aliquid novi discunt, et potissimum quum brevi discunt — quare tantopere acuta dieta delectant; — aeque summe iis dolet decipi, errare labi, ut nihil firmius recordentur quam ubi semel offenderint; quin ingeniorum contentiones omnium acerrimas exercent, et sciendi cupiditate prae doctrinae gloria passim et facile vita cedunt.

Vita hominis cum brutis communis.

[4] Illa parte, qua homo vult suum esse, continentur quae stoicis dicunt «prima naturae», quae respiciunt vitam hominis cum ceteris animantibus communem; eaque philosophi isti definiunt: quibus Deus, ut hominem creat, eum suae ipsius tutelae commendat, qua suum esse tueatur. Quibus addas quod, cum esse a divina omnipotentia datum sit, ab eadem omnipotentia vis ei corporis indita est, qua suum esse tueatur. Atque ea appellant «prima naturae», quia homo nascendo ea doctus est, nempe brevissimis, immo praesentibus sensuum notis, voluptate et dolore, vitae utilia sequi, declinare noxia, ut suum sibi esse conservet1: quod, si prohibeatur utilibus, urgeatur in noxia, nec aliter illa assequi, haec declinare possit, vim

  1. Lemmate II (Proloquium, § 34].