Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/88

Da Wikisource.
78 caput lxxv

vi propulset. Cumque homo, quia mortalis, in sua specie perdurare nequit, is, ut animantia cetera, in genere servare suum esse ab ipsa natura instigatur.

«Ius naturale» iurisconsultorum quid metaphysicis? quid physicis?

[5] Atque haec iuris naturalis pars definitur b)1 «ius quod natura omnia animantia docuit». Quod metaphysici ex universo genere tradunt, divinae bonitatis participationem, qua creata quaeque suas perfectiones custodiunt; physici vero in suis axiomatis sic enunciant: naturalem motus legeim, qua in sua quidque specie nititur perdurare, nisi vi seu conatu maiore de suo statu deiiciatur.

«Substare» quid? — «Brutum» quid?

[6] Sed nos in nostra Metaphysica rebus inanimis et brutis omnem conatum abnegavimus; physicisque rationibus, qui corporum conatus physicis et mechanicis cum vulgo dicuntur, ipsos esse motus contendimus; et conatum uni menti attribuimus, quae, libero arbitrio praedita, potest substare, ut sapienter latini loquuntur, testimonio Terentii:

Metuo ut substet hospes;

eoque pacto potest motum subsistere et stare in conatu. Et ita ius naturale prius est brutis omnino incommunicatum: unde latini fortasse quidquid est sine vi «brutum» dixere.

[7] Ex hoc igitur iure descendit ut ob nostri corporis tutelam vim et iniuriam propulsemus2, et maris et foeminae coniunctio, liberorum procreatio, educatio3.

Vita hominis propria — «Vere vivere» quid?

[8] Illa autem parte, qua homo vult suum nosse, quae est vita hominis propria, et nihil aliud est quam nosse; hac parte,

  1. Ab Ulpiano, in Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 1, § 3 («Ius naturale»).
  2. Dig., eodem titulo, 3 («Ut vim»). — Vide Notas, 7 [la seconda citazione è aggiunta nelle postille marginali].
  3. Dig., eodem titulo, i, § 3 («Ius naturale»).