Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/95

Da Wikisource.

caput lxxxvi 85

pactus es: mutui obligatio pacti obligationi cedit, quae est ex genere latior, nempe obligationi pudoris, ex qua obligatio mutui suam iuris vini habet et cuius pars quaedam est.

Specialia iure civili sunt generalia iuris naturalis.

[4] Et quod vulgo dicitur «generalibus per specialia derogane, si recte animadvertatur, quae specialia sunt iuris civilis, sunt generalia iuris naturalis, iuris civilis generalibus latiora. Privilegia enim sunt iuris civilis quidem restrictiones, sed explicationes iuris naturalis: non enim sine aliquo merito irrogantur, ut quis iure ceteris aequo extimatur et solvatur legibus quae omnes tenent.

Restrictiones iuris civilis sunt ampliationes iuris naturalis, et vicissim.

[5] Et ex genere restrictiones omnes iuris conditi sunt productiones iuris naturae; et omnes iuris conditi, qua talis, hoc est legitimarum formularum productiones, sunt iuris naturalis angustiae, quae ius rigidum condunt, quod aequitati naturali adversatur.

Iura universaliora Deo propiora

[6] Hinc quo ratio est universalior, propius accedit ad Deum.

Qua ratione patrimonium, hereditas, respublica sunt fictiones

[7] Et patrimonium, haereditas, respublica sunt fictiones, quantum iis personas quasdam inducimus; sed, uti rationes universae, sunt rerum genera et, quia genera, maxime vera.

CAPUT LXXXVI

DOMINII, LIBERTATIS, TUTELAE DIVINA ORIGO

Sed, ut omnes virtutes una est, et quaeque trium semper est cura aliis duabus complicata1; ut duplex iustitia particularis, rectrix et aequatrix, una iustitia universa est2, et

  1. Cap. III.
  2. Cap. LXIV.