Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/98

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
88 capita xci-xciv

CAPUT XCI

AUCTORITATIS NATURALIS NOVUM NOMEN

Propter rerum novitatem, ut cum Lucretio dicam, et verborum egestatem, hanc mihi liceat «auctoritatem naturae» appellare.

CAPUT XCII

AUCTORITATIS NATURAE DIVINA ORIGO

Et haec auctoritas divinae originis1 proprietatem obtinet, quod ea una tribus his constat, nosse, velle et posse animo et corpore, quae tria una sunt humana natura; et quorum trium quodlibet semper est cum aliis duobus coniunctum, quorum unum si desit, homo non est.

CAPUT XCIII

EX EA HOMO IN OMNI NATURA MORTALI SUMMUS

Sed et in eo divini Auctoris simulacrum referti quod talis est haec in homine auctoritas, qualis aseitas in Deo2. Aseitate Deus est in omni natura summus: hac auctoritate homo est in omni natura mortali summus.

CAPUT XCIV

ET EX RATIONE AUCTORITAS IPSA ORTA

Nam ex cognitione, qua homo ceterae naturae mortali praestat3, hominis in omnem naturam mortalem dominium fluxit, quod Deus Adae, protinus creato, permisit. Ex voluntate libertas extitit: cetera mortalia, quia arbitrii cassa, serviunt. Ex ipsius humanae naturae praestantia ius tutelae ortum, qua homo se adversus omnem naturam mortalem tueretur. Atque adeo ex ratione auctoritas ipsa orta est.

  1. Cap. III.
  2. Cap. V.
  3. Cap. XII.