Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/102

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
360 pars posterior - caput xi

CAPUT XI

EX PRIMIS QUATUOR SACRAE HISTORIAE EPOCHIS
DEMONSTRATIS CONSECTANEA

[1] Hinc patent eorum omnium rationes:

I

[2] Cur in universo orbe aut hebraei essent aut gentes?

II

[3] Religio unius Dei creatoris sub nulla imagine apud hebraeos custodita?

III

[4] In statu exlegi, si ve naturae, θεοκρατία hebraeorum?

IV

[5] Religio inter solos hebraeos nulla divinatione fundata?

V

[6] Paternum imperium non terrore necis, ut gentibus, in fílios constitutum?

VI

[7] Clientelae non solo misero receptorum victu, ut inter gentes illiberaliter, habitae?

VII

[8] Pecuaria et rustica hebraeis cum honore cultae?

VIII

[9] Ceterae artes externorum lucris permissae?