Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/106

Da Wikisource.
364 pars posterior - caput xii

ius gentium illustremus, quod iurisconsultus definit1 quo «gentes humanae (non ferinae, non barbarae, quae ideo ferinae ac barbarae, quia obtusis sunt ingeniis) utuntur».

II

Ingenii virtus quae?

[6] Ingenii virtus est invenire, ut est rationis perficere.

III

Ingenium faciunt caeli temperies...

[7] Nemo est qui negaverit esse caeli temperaturas quae gentes alias aliis ingeniosiores alant, ut sub crasso frigidoque aere obtusi, sub magis aethereo et aestuoso acuti ingenii nascantur homines.

IV

... necessitas...

[8] «Necessitate ingenia acui», tritum apud omnes proverbium.

V

... sensus acres...

[9] Quo minus ratione homines, eo magis sensibus pollent: unde brutis acerrimi sensus sunt a natura attributi, et foeminae quam viri sensilia magis advertunt.

VI

... vivida phantasia.

[io] Et quorum sensus acres, eorum vividissima est phantasia: quare eorum quae vidimus, quam quae audivimus, praesentiores imagines fingimus.

  1. Dig., I, (De iustitia et iure), 1, § ult. [4].