Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/115

Da Wikisource.

de poesos origine 373

detineant, narrare solent. Quibus quae mira de Circe, exempii gratia, de Medea traduntur, simillima esse comperiemus iis quae, seculis item barbaris, de Merlino (is enim re vera fuit anglus mathematicus, qui saeculo sexto vixit, quem rudissimae tunc Britanniae gentes insignem magum putaverunt) vera habita sunt. Sed et in iis ipsis de orco fabulis et delle fate, — prae illa fabula in qua Longinus tantum homericae sublimitatis advertit: a Polyphemo in Aeacim saxum ingens iactum, in quo et sylvae erant et pascua, et pastores et pecudum greges errabant; et ipsum gigantem, dum agebat pecus, pro virga ingentem gestare pinum — multo grandiores passim observes, quae, seculis item barbaris omnisque doctrinae et eruditionis omnino rudibus natae, ut Homeri rhapsodiae, ad nos usque perlatae sunt. Neque sane putandum est metamorphoses principio ex voluptate fictas esse, cum vel hodie, in hoc ingeniorum cultu, pueri, feminae rusticique, quas circitores miras metamorphoses in ludis exhibent, veras credant. Quid si, in illa frequenti ferarum de hominibus strage, ita factum coniiciamus, quod, ubi quis visus esset, mox nusquam apparuerit et tantum cruenta vestigia viderent, eum in florem ibi natum, aut plantam, aut avem quae inde evolaverit, feram quae forte inde effugerit, fontem vel saxum, immutatum esse putarent?1

XVIII

Philosophia invalescente, poesis infirmior.

[37] Sed, ut philosophia magis magisque a sensibus depurari coepit, ita poesis a natura hominum longius abscessit; unde poetae hodie arte et industria phantastici fieri debent, qui olim, vigente sensuum, non rationis aetate, phantastici natura erant. De quo tempore, nec de ullo alio, verum illud: «Poetae nascuntur, oratores fiunt»; cum hodie, nisi difficilius, certe non minori arte fiant2 poetae quam oratores.

  1. Vide Notas, 23 [postilla marginale].
  2. Cosí, nelle postille marginali e negli errata-corrige, emendato «fiunt» [Ed.].